Avi Veri exemplo operam me dare oportet
Existimatione et recordatione genitoris mei ad verecundiam et animum viro dignum excitari debeo
In matre exemplum habui, pietatis in Deos et liberalitatis; abstinentiae non solum a malo perpetrando, verum etiam cogitando; tum frugalitatis in victu, quae ab opulentorum vita et consuetudine longissime abeat. A proavo habui, quod publicos litterarum ludos non frequentavi, et domi bonis praeceptoribus usus sum, atque intellexi, in talibus rebus non parcendum esse impensis. Ab educatore, ne in circo spectator Prasianus aut Venetianus neve parmularius aut scutarius fierem, ut labo (continued)
Hoc quicquid tandem sum
Quin etiam animam contemplare, qualis sit
Mane sibi praedicere: incidam curiosam, ingratum, contumeliosum, fraudulentum, invidum, insociabilem: omnia ista vitia iis ex ignorantia bonorum et malorum evenerunt; ego vero, qui perspectam habeo naturam boni, honestum id esse, ac mali, turpe id esse, porro naturam ipsius qui peccat, eum mihi esse cognatum, non sanguinis aut seminis ejusdem, sed mentis ac divinae particula participem; nec a quoquam eorum laedi possum: in id enim quod turpe est, nemo eorum me conjiciet; neque ei, qui mihi (continued)
A Frontone didici intelligere
Ut plurimum a genuino paterni animi affectu alieniores esse
Ab Alexandro Platonico, ne saepe nec nisi necessitate coactus alii dicerem vel in epistola scriberem, me esse occupatum, neque hac ratione continuo recusarem officia quae rationes ad eos, quibuscum viverem, exigerent negotia urgentia praetendens. A Catulo, ne parvi facerem amicum aliquid culpantem, etiam si forte temere culparet, quin etiam periculum facerem eum in pristinum statum restituendi; item ut libenter praeceptorum laudes celebrarem, quemadmodum de Domitio et Athenodoto memoriae (continued)
Ignominia, ignominia te ipse affice, anime
Reverentiam habenti et in aliorum animis felicitatem tuam collocanti
Distrahunt te quae extrinsecus incidunt. Otium tibi concede ad discendum boni aliquid et desine in gyrum circumagi. Jam vero etiam alia circumcursatio cavenda; nam ii quoque nugantur, qui labore in vita defatigantur nec scopum habent, quo omnem impetum omninoque mentem dirigant. Idcirco, quod non animadvertit ea, quae in alius animo aguntur, non facile quisquam repertus est infelix; illos autem, qui sui animi motus non percipiunt, necesse est infelices esse. Horum semper oportet memorem esse, (continued)
Events
Omnia in opinione sita
Manifesta quoque utilitas dicti si quis vim ejus salutarem nec tamen ultra veritatem admittit
Contumelia se afficit animus hominis potissimum tum, quam, quantum per ipsam stat, abscessus et quasi tuber mundi sit: nam aegre ferre aliquid eorum, quae fiunt est desistere a natura, cujus in parte uniuscujusque aliarum rerum natura continetur; tum vero, quando hominem aliquem aversatur aut adeo ei nocendi consilio adversatur, quales sunt irascentium animi; porro se ipse contumelia afficit, quando voluptati aut dolori succumbit; item quando simulat ac ficte et fallaciter aliquid vel facit vel (continued)
Business
Utilitatis natura non potest non hoc agere
Quo quis proprie bonus dicitur
Noli talia ea opinari, qualia injuriosus judicat aut qualia te ea judicare vult; sed vide ea, qualia revera sint. Duplicem hanc promptitudinem, te habere oportet alteram, ut id tantum agas, quodcunque regiae ac legiferae facultatis ratio suggerit ad utilitatem hominum: alteram, ut sententiam mutes, si forte quis adest, qui eam corrigat et te ab opinione deducat: oportet tamen hanc sententiae mutationem oriri a probabili quadam ratione, quasi ita justum aut communioni utile sit: his simili (continued)
Noli divagari, sed in omni agendi impetu id quod justum est praesta
Quidquid tuae, Natura, ferunt Horae, mihi fructus
"Pauca age," inquit ille, "si vis tranquillo animo esse!" Nescio an melius sit "necessaria agere omniaque ea, quae ratio animalis socialis exigit eoque modo, quo exigit. Hoc enim non solum animi tranquillitatem affert, quae a bene agendo gignitur, sed etiam eam, quae a pauca agendo oritur. Si quis enim plurima eorum, quae dicimus et facimus, utpote non necessaria, sustulerit, et otiosior erit et minus turbatus. Quare oportet in singulis se ipsum commonefacere, numquid haec sint ex iis, quae non (continued)
Quod intus dominatur
Splendidus autem ignis celerrime sibi vindicat ea
Secessus sibi quaerunt, casas rusticas, littora, montes: soles etiam tu ejusmodi loca maxime appetere. Sed totum hoc hominis est maxime rudis et imperiti, quum liceat, quacunque tibi visum fuerit hora, in te ipsum secedere. Nullum enim in locum, ubi major sit tranquillitas altiusve otium, homo secedit, quam in suum ipsius animum: potissimum, quicunque intus habet, in quae intuens statim in summa sit commoditate: commoditatem vero nihil aliud dico, nisi decentiam. Continuo igitur hunc secessum (continued)
Non hoc solum reputari oportet
Nam si delirare coeperit, perspirari quidem et nutriri
Oportet etiam talia observari, ea quoque, quae per consequentiam iis, quae natura fiunt, adnascuntur, suavitatis aliquid et illecebrarum habere: ut, panis quum coquitur, diffinduntur quaedam ejus partes; haec igitur sic hiantia et quodammodo contra professionem artis pistoriae comparata decoris quid nescio quo modo habent et singulari quadam ratione cupiditatem edendi movent: porro etiam, ficus, quum maturuerunt, dehiscunt, et in maturissimis olivis id ipsum, quod prope ad putredinem accedit, (continued)
In mente hominis castigati et purificati nihil purulenti
Porro nec servile quidquam, neque affectatum, neque addictum
Facultatem, e qua opiniones nascuntur, diligenter cole. In ea omnia insunt, ut menti tuae nulla innascatur opinio, quae vel naturae sit contraria vel animalis ratione praediti constitutioni: cujus haec est promissio, ut a temeritate in assentiendo alieni, et hominibus benevoli atque diis obsequentes reddamur. Missis igitur omnibus, haec pauca tantum retine: praeterea memento, unumquemque praesens tantummodo temporis spatium, quod puncti instar obtinet, vivere: reliquum aut exactum au (continued)
Opinion
Unius diei et quod commemorat et quod commemoratur.
Nihil neque diligere universitatis naturam atque ea, quae sunt
Jamjam morieris, et nondum firmus nec imperturbatus es nec liber suspicione, extrinsecus damnum tibi adferri posse, nec propitius omnibus neque is, qui prudentiam non nisi in juste agendo positam existimes. Mentes eorum intuere, adeoque prudentissimos, qualia fugiant, qualia sectentur. In alterius mente malum tuum non situm est, neque vero in quodam motu aut mutatione ejus, quod te ambit. Ubi igitur? ubi tibi id est quod de malis opinatur: id igitur ne opinetur, et omnia bene habent: etiamsi, (continued)
Animula es, cadaver gestans, ut Epictetus dicebat.
Nil mali est rebus mutationem subeuntibus; ut neque boni quidquam iis, quae per mutationem existunt
Fluvius quidem eorum, quae fiunt, et rapidus torrens est aevum; simul atque quidquam comparuit, etiam abreptum est, et aliud abripitur et illud inferetur. Quidquid accidit, tam consuetum est et familiare, quam rosa vere et fructus tempore messis. Ejusdem enim generis est morbus, et mors, et infamia, et insidiae, et omnia, quae stultos hilares aut tristes reddunt. Subsquentia semper antecedentibus familiari quadam ratione succedunt: non enim est quasi computatio disjunctim et id tantum quod (continued)