Omnia in opinione sita
Manifesta quoque utilitas dicti si quis vim ejus salutarem nec tamen ultra veritatem admittit
By Marci Antonini, Tuesday, November 5, 2024
Contumelia se afficit animus hominis potissimum tum, quam, quantum per ipsam stat, abscessus et quasi tuber mundi sit: nam aegre ferre aliquid eorum, quae fiunt est desistere a natura, cujus in parte uniuscujusque aliarum rerum natura continetur; tum vero, quando hominem aliquem aversatur aut adeo ei nocendi consilio adversatur, quales sunt irascentium animi; porro se ipse contumelia afficit, quando voluptati aut dolori succumbit; item quando simulat ac ficte et fallaciter aliquid vel facit vel loquitur; denique, quando actionem aliquam suam aut conatum ad nullum scopum dirigit, sed temere et inconsulto quantillum id est exsequitur, quum etiam minima quaeque ita agi oporteat, ut ad finem referantur; finis autem animalium ratione praeditorum est, urbis et civitatis antiquissimas rationi et legi obsequi.
Vitae humanae tempus, punctum; materia fluens; sensus obscurus; totius corporis compages ad putredinem vergens; animus, turbo; fortuna, res perplexa; fama, judicii expers: ut paucis dicam, omnia corporis, fluvius; omnia animi, somnium et fumus; vita, bellum et peregrini commoratio; fama posthuma, oblivio. Quid igitur est, quod deducere potest? Unicum et solum, philosophia. Haec autem in eo cernitur, ut eum, qui intus est, genium a contumelia et laesione immunem serves, voluptatibus et doloribus superiorem, nihil temere facientem nec ficte simulateve, non indigentem, ut alius quid faciat aut non faciat, porro ea, quae obveniunt et attribuuntur, accipientem ut quae inde veniunt, unde ipse venit, post omnia autem mortem placido animo opperientem, quippe nihil aliud; nisi solutionem elementorum, e quibus singula animalia sunt composita. Quod si ipsis elementis nihil timendum est ex eo, quod unumquodque eorum perpetuo in aliud mutatur; quam ob causam quis suspectam habeat omnium rerum mutationem et in partes dissolutionem? nam naturae conveniens est; nihil autem malum, quod naturae convenit.