Unius diei et quod commemorat et quod commemoratur.

Nihil neque diligere universitatis naturam atque ea, quae sunt

Marci Antonini
By Marci Antonini, Monday, April 22, 2024

Jamjam morieris, et nondum firmus nec imperturbatus es nec liber suspicione, extrinsecus damnum tibi adferri posse, nec propitius omnibus neque is, qui prudentiam non nisi in juste agendo positam existimes.

Mentes eorum intuere, adeoque prudentissimos, qualia fugiant, qualia sectentur.

In alterius mente malum tuum non situm est, neque vero in quodam motu aut mutatione ejus, quod te ambit. Ubi igitur? ubi tibi id est quod de malis opinatur: id igitur ne opinetur, et omnia bene habent: etiamsi, quod huic proximum est, corpusculum secetur, uratur, suppuretur; putrescat, id tamen, quod de istis opinatur, quiescat, hoc est, judicet nec malum esse nec bonum, quod similiter viro bono et malo accidere potest: quod enim ei, qui contra naturam, et ei, qui secundum naturam vivit, similiter contingit, id neque secundum naturam neque contra naturam est.

Florida Golf Trip

Ut unum animal uno corpore et una anima praeditum continuo contemplari mundum: et quomodo in unum hujusce sensum omnia digerantur; et quomodo uno impetu omnia agat; et quomodo omnia cum omnibus, quae fiunt, ut partes causarum cohaereant, et qualis quidem hic sit connexus et contextus.