Animula es, cadaver gestans, ut Epictetus dicebat.

Nil mali est rebus mutationem subeuntibus; ut neque boni quidquam iis, quae per mutationem existunt

By Marci Antonini, Monday, December 9, 2024

Fluvius quidem eorum, quae fiunt, et rapidus torrens est aevum; simul atque quidquam comparuit, etiam abreptum est, et aliud abripitur et illud inferetur.

Quidquid accidit, tam consuetum est et familiare, quam rosa vere et fructus tempore messis. Ejusdem enim generis est morbus, et mors, et infamia, et insidiae, et omnia, quae stultos hilares aut tristes reddunt.

Subsquentia semper antecedentibus familiari quadam ratione succedunt: non enim est quasi computatio disjunctim et id tantum quod numerando coactum est continens, sed connexio rationi consentanea: et quemadmodum ea, quae sunt, convenienter sunt ordinata, sic ea, quae fiunt, non nudam successionem, sed admirabilem quandam familiaritatem prae se ferunt.

Florida Golf Trip

Semper Heraclitei meminisse: terrae mortem fieri aquam, aquae mortem fieri aerem, aeris ignem, et retro. Meminisse vero etiam illius, qui, qua ducat via, obliviscitur et qua potissimum perpetuo familiariter utantur ratione rerum universitatem administrante, cum ea eos dissidere, et, in quae quotidie incidant ea ipsis videri peregrina: porro, non oportere nos instar dormientium agere et loqui, nam etiam tum nobis videmur agere et loqui, - neque instar liberorum parentibus obnoxiorum, quorum est illud: "simpliciter, prout accepimus."

Quemadmodum si quis Deus tibi diceret cras aut ad summum perendie te moriturum, non amplius magni faceres, perendie potius, quam cras, obire, nisi abjectissimi esses animi: quantulum enim est intervallum? sic quoque certo aliquo anno e multis potius, quam crastino die, mori magnum esse noli existimare.

Perpetuo reputare: quam multi medici occubuerunt, qui saepe super aegrotis supercilia contraxerant, quot mathematici, qui aliorum mortem ut rem magnam praedixerant! quot philosopi, qui de morte et immortalitate acerrime et copiosissime disseruerant! quot bellatores, qui multos peremerant! quot tyranni, qui vitae necisque potestate horribili cum fastu tanquam immortales usi erant! quot urbes ut ita dicam, emortuae sunt, Helice et Pompeii et Herculanum et aliae innumerabiles! Adde quos ipse novisti, qui alium post alium, postquam hic illius exsequias curavit: et ipse elatus est, alius alium, atque haec omnia brevi tempore. Summa est: semper humana spectari oportere ut in unum diem durantia et vilia, fieri mucum, oras salsuram aut favillam: hoc quod puncti instar obtinet tempus naturae convenienter transigere et aequo animo hinc discedere, perinde atque oliva maturitatem adepta decideret, genitricem [terram] collaudans arborique gignenti gratias agens.

Florida Golf Trip

Promontorii instar esse, ad quod fluctus perpetuo alliduntur: illud autem consistit et circa se maris aestum compescit. "O me infelicem, cui hoc acciderit!" Minime vero, sed "O me beatum, qui, quum hoc mihi acciderit, sine dolore vivam, neque a praesente ictu vulneratus, neque futuri metuens!" Nam tale quid accidere poterat cuivis sed non quivis, si hoc ei accidisset, dolore vacuus mansisset. Quare igitur illud infortunium potius, quam hoc felicitas! Num omnino id infortunium vocas, quo hominis fortuna non frustratur? hominis ne natura frustrari tibi videtur eo, quod non contra voluntatem naturae ejus fit? Quid igitur? Voluntatem nosti: num igitur id quod tibi accidit, te impediet, quominus justus sis, magnanimus, temperans, prudens, ab assentiendi temeritate alienus, erroris immunis verecundus, liber ceterisque virtutibus onatus, quae quando adsunt, natura hominis habet sibi propria? Quod reliquum est, memento in omni re, quae ad dolorem te impellit illius decreti, id non esse infortunium, sed generose id ferre esse felicitatem.

Plebeium quidem, efficax tamen est adjumentum ad mortem contemnendam, memoria recolere eos qui vitae pertinaciter inhaesere. Quid igitur plus est iis, quam immature defunctis? Omnino alicubi jacent Caecidianus, Fabius, Julianus, Lepidus aut si quis alius ejus generis est, quum multos extulissent, et ipsi elati sunt! Omnino parvum alicubi est intervallum, idque per quot casus et cum quibus hominibus et quali in corpusculo exantlatum. Ne igitur quasi magnum aliquid.... Considera enim praeteriti aevi immensitatem, futuri itidem alium immensitatem! in hoc vero quid differt, qui triduum vixit, ab eo, qui per tria hominum saecula vitam extraxit?

Ad compendiariam semper fac curras: compendiaria autem, quae secundum naturam est, ita ut ad sanissimam rationem quidquid loquaris et facias. Tale enim propositum te molestiis liberabit et militia et omni dissimulatione et vafritie.