Non hoc solum reputari oportet

Nam si delirare coeperit, perspirari quidem et nutriri

Bertius Elzevier Hondius
By Marci Antonini, Tuesday, April 23, 2024

Oportet etiam talia observari, ea quoque, quae per consequentiam iis, quae natura fiunt, adnascuntur, suavitatis aliquid et illecebrarum habere: ut, panis quum coquitur, diffinduntur quaedam ejus partes; haec igitur sic hiantia et quodammodo contra professionem artis pistoriae comparata decoris quid nescio quo modo habent et singulari quadam ratione cupiditatem edendi movent: porro etiam, ficus, quum maturuerunt, dehiscunt, et in maturissimis olivis id ipsum, quod prope ad putredinem accedit, propriam quandam amoenitatem baccae conciliat; spicae autem deorsum nutantes, et leonis supercilium et aprorum ex ore profluens spuma et multa alia, quae, si quis separatim spectat, a pulcritudine longe absunt, tamen, quoniam ea, quae natura fiunt, sequuntur, ad ornatum et delectationem pro sua quaeque parte conferunt; ita ut si quis interiorem sensum habeat et profundiorem intelligentiam eorum, quae in universo fiunt, ei propemodum nihil non etiam eorum, quae per consequentiam accidunt, grata quadam ratione cum aliis concinnatum videri debeat. Hic etiam veros belluarum rictus non minore cum voluptate spectabit, quam quos pictores et fictores imitando exhibent, atque et vetulae anus et senis florem quendam ac decus et puerorum venustatem modestis suis oculis intueri poterit. Atque ejus generis multa non cuivis probabilia occurrent, sed ei tantum, qui cum natura ejusque operibus intimam quandam familiaritatem contraxerit.

Hippocrates postquam multos morbos sustulit, ipse morbo correptus obiit; Chaldaei multorum mortes praedixere, postea etiam ipsos fatum intercepit; Alexander et Pompeius et Caius Caesar quum totas urbes toties funditus evertissent et in acie multa millia equitum peditumque interfecissent, et ipsi vita excesserunt; Heraclitus quum rerum naturam scrutatus tam multa de conflagratione mundi disseruisset, aqua intercute distentus et stercore bubulco oblitus interiit; Democritum pediculi, Socratem alii pediculi sustulerunt. Quorsum haec? Conscendisti, navigasti, ex alto in portum devectus es. Exscende! si in aliam vitam, nihil diis vacuum, ne ibi quidem, sin vero in conditionem sensu privatam, desines labores et voluptates tolerare et inservire vasi tanto deteriori, quanto praestantius est, id quod servit: hoc enim mens et genius, illud terra et sanies.

Id quod relinquitur vitae noli conterere in cogitationibus de aliis, nisi si ad communem utititatem spectas. Nam profecto alio negotio privaris hoc est, cogitans, quid ille agat et quam ob rem, quid dicat, quid cogitet, quid moliatur et quae alia sunt hujusmodi, quae faciunt, ut ab animi principatu diligenter observando divageris. Oportet igitur vanitatem quoque et temeritatem in serie cogitationum declinare, omnium autem maxime curiositatem et malitiam, teque adsuefacere, ut ea tantum cogites, de quibus interrogatus, quid nunc mediteris, libere statim respondeas "hoc vel illud," ita ut ex iis confestim appareat, omnia in te esse simplicia et benevola et animalis communi utilitati prospicientis, despicientis cogitationes, quae voluptatem omninove oblectationem spectant, itemque aemulationem quandam aut invidentiam aut suspicionem aut aliud quidlibet, quod si animo te agitasse fatearis, pudore te suffundi oporteat. Nam profecto vir talis, non amplius differens, quin in optimorum numero sit, sacerdos quasi quidam est et minister Deorum, numine quoque, quod in pectore gerit, familiariter utens, quod hominem praestat incontaminatum omnibus voluptatibus, omni dolore illaesum, nulli contumeliae obnoxium, omnisque malitiae sensu carentem, certaminis maximi, ne ab ulla animi perturbatione prosternatur, luctatorem, justitiae colore bene tinctum, ex toto animo quae eveniunt sibique tribuuntur amplectentem, non saepe neque sine magna et ad publicam utilitatem spectante necessitate cogitantem, quid tandem alius loquatur aut agat aut meditetur; sola enim sua sunt, in quibus operam collocat atque ea, quae sibi ex universi natura destinantur, assidue contemplatur, atque illa quidem honesta praestat, haec autem bona esse habet persuasum: quae enim cuique adsignata est sors, convenienter infertur et infert. Meminit autem, cognatione contineri quidquid rationis sit particeps, et omnibus hominibus prospicere naturae hominis esse consentaneum; gloriae autem non ei, quae ab omnibus proficiscatur, esse studendum, sed ei tantum, quae ab iis, qui naturae convenienter degant. Qui non ita vivunt quales sint domi et foris, noctu et interdiu, quales cum qualibus volutentur, semper memor est; proinde nihili pendit laudem ab iis profectam, qui ne sibi quidem ipsi placent.

Perma Phone

Noli invitus agere, neque a communione generis humani alienus, neque re non explorata, neque animo in diversa tracto: ne urbanitas animi tui sensum lenociniis exornet; ne sis multorum verborum, neque multorum negotiorum. Praeterea Deus, qui in te residet, sit praeses animalis masculi, aetate maturi, rei publicae studiosi, Romani, principis, ita compositi, quasi qui exspectet classicum, facile e vita discessurus, qui neque jurejurando opus habeat neque hominis cujusquam testimonio. Inest vero serenitas, et neque externo ministerio indigere, neque tranquillitate, quam alii praestant. Rectum igitur esse oportet, non erectum.

Si quid in vita humana deprehenderis praestantius justitia, veritate, temperantia, fortitudine, denique animo tuo sic affecto, ut in iis, quae sanae rationi convenienter agentem te praestat, se ipso, fato autem in iis contentus sit, quae sine nostra optione attribuuntur; si quid, inquam, praestantius hoc deprehenderis, eo toto animo fac te vertas, eoque, ut bono praestantissimo, quod inveneris, fruaris. Sin nil praestabilius offenderis eo, qui in te collocatus est, genio, qui et omnes suos motus sibi subjecit et visa quaeque diligenter explorat et a sensuum affectionibus, ut dicebat Socrates, se abduxit, et Diis se submisit et hominum curam gerit; si animo sic affecto inferiora vilioraque cetera omnia deprehenderis, nulli alii rei cuiquam locum concede, quo si semel inclinaveris animo devergente, non amplius bonum proprium ac tuum sine distractione omnium maximo colere poteris. Nefas enim est, ullam aliam rem quamcumque diversi generis bono illi rationali et efficienti ex adverso consistere, ut imperitae multitudinis laudem, magistratus, divitias, voluptatum fructum: quae omnia, si vel tantulum coavenire visa fuerint, confestim praevalebunt et te abducent. Tu vero, inquam, quod praestantius est, id simpliciter et libere elegito, eique strenue adhaerescito. Praestat autem, quod prodest. Si conducere tibi videtur, quatenus ratione praeditus es, retine; si vero quatenus animatus es, repudia; et a fastu ahenum serva judicium; modo ut tuto rerum examen instituas!

Cave, unquam quidquam tibi prodesse putas; quod te aliquando compellat, ut fidem fallas, verecundiam deseras, oderis aliquem, suspectum habeas, diras impreceris, appetas aliquid quod parietes et velamenta desideret. Qui enim suae ipsius menti et genio et sacris virtutis ejus primas defert, tragoedias non excitat, gemitus non edit, non solitudine, non frequentia indiget; et, quod maximum est vivit, neque appetens vitae, nec fugiens; utrum autem longiore an breviore temporis spatio anima sua corpore circumdata utatur, ne tantillum quidem curae habet: nam si statim demigrandum est, non minus promptus discedit, quam si ad aliam aliquam rem peragendam se conferat, quae salva verecundia et decore peragi potest; hoc unum per totam vitam cavens, ne mens in ullo deprehendatur conatu, qui animal rationale et sociale dedeceat.